HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XVIII: De purificatione puerperae

#Levit. XI

Addidit quoque Dominus legem purificationis mulierum talem: Si mulier peperit masculum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruae, id est ejusdem immunditiae judicabitur, cujus est cum separatur a mundis, quando patitur menstruum. In tantum enim immunda est, quod quidquid tangit, immundum reddit, cibum, lectum, vestem, sedem. Unde non licet alicui communicare ei nec in lecto, nec in cibo. Octavo die circumcidebatur puer, post septem dies inquinationis, manebat triginta tres dies in sanguine purificationis suae, ita ut omnes dies purificationis suae fierent quadraginta, quia tot diebus dicunt physici, carnem masculi formari in utero. In purificatione vero triginta trium dierum, licebat ei surgere, in domo deambulare, sed non egredi et operari; et tangendo non polluebat, et licebat aliis communicare ei in cibo, et in sede, sed non in lecto. Accedere vero ad tabernaculum non poterat, nisi expletis quadraginta diebus. Si vero pareret feminam duplicabantur priores dies inquinationis, et postea dies purificationis, ut simul fierent octoginta, quia tot diebus formatur femina in utero. Expletis vero diebus purificationis, offerebat pro filio, vel filia, agnum anniculum in holocaustum, vel pullum columbae, vel turturem pro peccato, quia in libidine conceperat, et erat sacerdotis. Quod si non poterat manus ejus invenire agnum, offerebat duos turtures, vel duos pullos columbatum, alterum in holocaustum pro puero, alterum pro peccato suo, vel pro originali filiae, quia filio in circumcisione dimissum erat. Hebraei tamen non habere parvulos peccatum tradunt. Praeter haec dicit Josephus, primogenitum redimi quinque siclis,